Dies XII mensis Iunii quidem solemnissima in Facultatis annalibus est albo signanda lapillo. Qua causa, statim sit tibi compertum, situm inspiciens prudentissime lector.

Tres enim discipuli licentiati renuntiati, duo autem baccalaureati sunt proclamati. Quibus nomina, photographematibus conspectis, pro certo tibi quoque minime sunt ignota: Fabianus Chinonsus, doctus sacerdos Nigerianus, Ioseph Aloisius Lima de Mendonça, honestus salesianus Brasiliensis, Desiderius Bouable, sacrus minister Ivorianus neque prorsus indoctus, Bonaventura Agu, sedulus presbyter, Chinonsus Innocentius Madu, dominus multum industrius, uterque Nigerianus. Dissertationibus igitur traditis, cum colloquium serenum, interdum iucundum, cum censoribus conseruissent, amicis vero plaudentibus, sudoribus utique madidi victores a certamine discesserunt. Placuerunt enim professoribus argumenta pertractata tum a baccaulareatis tum a licentiatis eo quod utrique, quadam cum philologorum acribia, veterum sapientiam eiusque necessitudinem cum institutis Christianis scite exploraverunt. 

 

fabian    luiz

bonavetura    chinoso

    

    

 

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5