Summo cum gaudio quidam discipuli nostri, studiorum curriculo rite peracto, paucos abhinc dies exitu felicissimo ad baccalaureatum impetrandum periculum subierunt.

Dissertatiunculis traditis, iudices mansueti et benigni discipulos interrogaverunt variis de argumentis pertinentibus ad sapientiae thesauros quos in Litterarum monumentis veteres cumulaverunt. Quapropter illud Sacrae Paginae in mentem occurrit: “qui seminant in lacrimis, in exultatione metent”. Photographematis inspectis, comperias qua causa nostri messores ubertate frugis et fructuum laetati sint. Quibus nomina sunt : Thoma Dutkiewicz Polonus, Iulia Karimi Itala, Gildas Kombila’mba Gabonensis, Norbertus Masuma Tanzaniensis, Nunes Ndumba Angolanus, Ioannes Some Pwoviel Burkinensis. Quibus imo ex corde bona ominantes dicamus : magis magisque ad altiora!

 

Nunes   jeanguy

thomas   didier

giulia

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5