Omnibus Facultatis situm inspicientibus nuntius laetissimus et plurimi momenti sit quidem compertus:

Eminentissimus Dominus Ioseph Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae Versaldi, qui Congregationi pro Educatione Catholica praeest, suadente Reverendissimo Sacerdote Angelo Fernández Artime, Studiorum Salesianae Universitatis Magno Cancellario, Miranum Sajovic triennio altero Pontificii Instituti Altioris Latinitatis Praesidem-Decanum creavit. Professorem Miranun Slovenum natione, Sacerdotem munere, Salesianissimum moribus profecto omnibus patet. Ideoque laetitia gestiunt tum Moderatores Universitatis, et praesertim Rector Magnificus, tum etiam singuli et universi Facultatis Magistri discipulique quippe qui ducunt Miranum virum in Litteris excultis a Christianis scriptoribus doctissimum necnon prudentissimum in rebus Facultatis regendis. Qui est recentissime renuntiatus etiam Professor Ordinarius, iuxta Universitatis Statuta, propter amplissimam virtutem et eximiam doctrinam. Documento enim sunt libri commentariique quos in vulgum edidit et in primis manualem de arte docendi c.i. Evagrius magister qui vel in Civitatibus Foederatis ad tirones instituendos adhibetur. Una voce, uno corde, Praesidi nostro secunda, feliciora prosperissima ominamur, exoptamus, auspicamur. 

 

Lege etiam – quaesumus - adiuncta quibus nosmetipsi certiores facti sumus hoc de nuntio: agitur enim de epistula decretoque missis a supremis moderatoribus Congregationis pro Educatione Catholica.

 

 

 

 

 

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5