Fere nemo Latinam linguam foventium ignorat quanti momenti sermo Latinus in Civitatibus Foederatis hodie habeatur. Ideoque Robertus Spatharus, professor noster, illas petivit longinquas plagas ut duobus conventibus interesset, alteri Lexingtonae in Kentuckia alteri Carolinopoli in Carolina Septentionali. In aedibus Universitatis Lexingtonianae, plurimi et magistri et discipuli, cum a moderatoribus Academiae Latinitati fovendae advocati essent, de itineribus disceptaverunt eorumque testimonia apud scriptores antiquae, recentis, recentissimae Latinitatis. Robertus noster, qui oratiunculam recitavit, hilari vultu est susceptus ab omnibus Academiae rectoribus et praesertim a Milena Minkova, muliere doctissima, quae, olim nostrae Facultatis discepula, hodie apud illam Universitatem Litteras Latinas profitetur. Scito etiam, o candide amice, tum orationes tum colloquia – incredibile dictu – tantum Latine habitos esse! Deinde, Robertus noster minime defuit conventinculo Carolinopoliano apud quandam venerandam Abbatiam ubi satis sacerdotum, qui sodalitatem c.n. Veterum Sapientiam nomen dederant, de Latinitate Christiana disputaverunt quippe qui adeo contendant ut sermo Latinus summo honore in Ecclesia Catholica sit. Etiam illic Spatharus orationes habuit necnon est locutus de Facultate nostra cuius fuit discipula annis praeteritis Annula quae conventinculo adfuit quaequae iuxta methodum naturalem linguam Latinam Americanos tirones ad Sacra luculentissime docet. Etiam huius conventinculi participes solam Linguam Latinam usurpaverunt. Quod placuit. Quam ob rem, Robertus noster, propter incrementum amoris erga Linguam Latinam apud multos qui in Civitatibus Foederatis habitant, quamvis cibis Americanis vesci debuisset, animo tamen laetissimo Urbem aeternam repetivit.
 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5