Nobis est cordi suscipere nuntios ex antiquis Facultatis discipulis. Quapropter summo cum guadio accepimus Kenneth Adesina, Nigerianum sacerdotem, apud Nationalem Studiorum Universitatem Ibadansem in patria sua magistrum esse renuntiatum qui Linguam et Litteras Latinas doceret. Kenneth noster, postquam dissertationem de institutione iuxta Quintiliani praecepta comparata cum institutis gentium Nigerianarum tradidisset, doctoratum feliciter impetravit, moderantibus clarissimis magistris Roberto Fusco et Christiana Freni. Cum iam scholas habeat ut tirones ad Sacra erudiantur sermone Latino et Patrum Ecclesiae sententiis imbuantur, etiam hoc munus suscepit Kenneth qui, animo grato erga Almam Matrem ubi studiis sedulius vacavit, Humanitatis semina hodie fundit etiam apud illas plagas longinquas ubi plurimi adulescentes spem magnam afferunt nobis ut cultus civilis, hereditate maiorum innixus, servetur augeatur florescat.
 

Avvisi

  • FIEC Congress. Call for panels & posters. 4-8 July 2019.
    27 Aprile 2018
    The 15th annual conference of the Fédération Internationale des Associations d'Études Classiques (FIEC) will take place in conjunction with the 2019 Classical Association Annual conference on 4th-8th July 2019 in the Institute of Education (UCL) in Bloomsbury London. FIEC business meetings will take place on 4th July, and the conference proper will begin on 5th. More information here.
  • Septimanae Latinae Europaeae
    07 Marzo 2018

    Anno MMXVIII iterum duae instituentur Septimanae Latinae in Germania: Frisingae in Bavaria Superiore et Bruninfelsae in Hassia. Vos ergo invitamus ad ambas Septimanas Latinas: Septimana Latina XXXVIII a die Lunae III ad diem Solis IX mensis Septembris Frisingae instituetur. Septimana Latina XXXVII a die Saturni XXVIII m. Iulii ad diem Saturni IV mensis Augusti Bruninfelsae (Braunfels) fiet. Omnia quae ad Septimanas Latinas Europaeas pertinent, hic invenietis!

  • Lingua Latina perennis
    15 Febbraio 2018
    Lectores humanissimi, inspicite, quaeso, hos nexos interretiales! Sunt duae symbolae linqua Anglica conscriptae, quae de lingua Latina semper viva numquam oblivioni data disserunt. Global Latinists et Living Language.
  • Inter Versiculos in Sicilia
    08 Febbraio 2018
    A ten-Day Workshop (July 5-14, 2018) in Latin Verse Composition led by Dr. David Money of the University of Cambridge. More information here.
  • Conventiculum Luerense
    08 Febbraio 2018
    A die 22 ad diem 29 mensis Iulii MMXVIII (sive ab a.d. XI ad a.d. IV Kal. Sext.) Luere apud Sebinum lacum conventiculum habebitur. Plura hic legito!
  • ICSAH Call for Papers
    26 Gennaio 2018
    We inform you about the second International Conference on Arts and Humanities that will be held at the University of Cyprus from the 5th to the 8th of June 2018. In attach, you will find the Call for Papers with all the details and please visit our website: https://icsah.eu/.
  • Annales MMXVI-MMXVII
    10 Novembre 2017
    Il nuovo libretto di Annales dell'anno accademico 2016-2017 è reperibile qui. Ringraziamo di cuore sig.ra Constance Cheung per il progetto grafico e impaginazione. Curiose legito!

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5