Vincentius Rosati, adulescens valde eruditus, Maria Graeca Di Manna, mulier admirabilis, diebus nuper exactis baccalaureatum impetraverunt.

Uterque propinquorum amicorumque caterva est circumdatus. Si autem scisciteris quid argumentum tractaverint Vincentius et Maria Graeca, minime sit tibi ignotum, o candide Amice: alter, Aloisio Miraglia viro doctissimo moderante, summa cum acribia exploraverit quibus methodis Guarinus Veronensis et Victorinus Feltrensis studia Humanitatis tradidissent, altera, Roberto Spatharo tuente, de hominis notione apud scriptores antiquos vel ethnicos vel Christianos fusius indagavit. Utrique igitur exoptamus, laetitia gestientes, quo ad altiora ad maiora ad potiora indesinenter pergant!

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5