Pulchra tabula picta, in qua Beata Eusebia Palomina virgo repraesentatur, aqua lustrata, sacris orationibus dictis, sollemniter benedicta a Colendissimo Sacerdote Iacobo Gassín, proponitur nunc omnibus Praesidis grapheum invisentibus.

Illa piissima sanctimonialis, quae in Hispania saeculo elapso vixit, propter virtutes quibus heroice ornabatur, in sanctorum numerum est relata. Qua intercedente, pluries Facultas nostra auxilio divino a periculis custodiebatur. Ideoque Facultatis Patrona specialis est renuntiata. Si igitur tabulam pictam conspicias, pro certo admireris Eusebiae vultum aspectumque per quos eius fides in Deum, spes in caelestia, animi tranquillitas perlucent. Sacro ritu peracto, quidam professores, Praeside omnia tuente, quidam etiam discipuli convivio laetati sunt quod in Spathariano est apparatum.

eusebia 04

 

Avvisi

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5