Notizie UPS
Notizie

Conventiculum de Hieronymo Stridonensi

  24 novembre 2020

Decembres, sodales Facultatis Litterarum Christianarum et Classicarum hominesque docti omni ex mundi parte convenientes interfuisse conventiculo, parato a professore Mirano Sajovic suisque adiutoribus, qui sunt Pascalis Mbote Mbote, vir Salesianus litterarum Graecarum Chistianarum peritus et domina Constantia Cheung, mulier docta necnon impigra, neminem latet. Cuius conventus argumentum fuit de Divo Hieronymo Stridonensi, qui inter saec. IV-V P.Ch.n. vixit multaque pulchra opera Latina exaravit. Revera, hoc anno, sexti et decimi centenarii eius obitus memoriam revocamus; propter quod, conventum hunc comparando, eundem celebrare constituimus. Quod adhuc periclitamur ob pestilentiam foedissimam, Conventus factus est per rete sessione ‘Zoomiana’ adhibita.  Oratores maxima cum diligentia suas acroases concinnas et perpolitas protulerunt, hac ratione: primus orator fuit Pascalis Mbote Mbote, professor rerum gestarum Romanarum Graecarumque, qui de Litteris Apostolicis Francisci PP, Scripturae Sacrae affectus scriptis, nuper datis, breviter et eleganter locutus est; secundus, Ioannes Franciscus Bressanin, eximius machinator iam rude donatus, litterarum autem humanarum studio deditus, de itineribus, quae fecerat Hieronymus, diligenter explicavit; tertia oratrix fuit Ioanna Martino Piccolino, puerorum puellarumque Italorum magistra, quae coram omnibus orationem habuit de his quae acciderant Hieronymo in urbe Roma; post quam, Miranus ille Sajovic, Facultatis Praeses-Decanus, vir ingenio maximus, de stilo Latino Hieronymi multa ac pulcherrima breviter sed subtiliter explanavit.  Novissima, denique, oratrix, sed non minoris momenti, fuit Constantia, mulier omnibus virtutibus praedita, quae de epistula LVII Hieronymi adstantes rite erudivit et luculenter. Restat ut moderator, Iosephus Aloisius Lima, qui hunc nuntium scribit, iterum iterumque omnibus illius conventiculi participibus ac oratoribus gratias agat referat rependat.