Notizie UPS
Notizie

Acroasis Latina c.t. « De mysterio nativitatis »

Latinitas Liturgica thesauros pietatis et doctrinae amplectitur.
  18 dicembre 2020

Quod auditoribus multis illustravit Michael Libambu, sacerdos Congolensis eruditissimus, qui orationem habuit de Mysterio Nativitatis explorato per vocabula et iuncturas Latina quae leguntur in libris Liturgicis ritus Romani. Fusius et luculentius Michael exposuit quomodo orationes quas libri Liturgici complectuntur recte commentari necnon interpretari possent, si vero perpendatur Latinitatem Liturgicam ortam esse ex Latinitate Biblica et Latinitate Patrum. Orationibus recte exploratis, amplissima doctrina depromitur quae Christifidelium, praesertim sacrorum ministrorum, corda et intellectus alat ac corroboret. Maximo fuit Facultati honori Michael orationem nostris habuisse utopte qui, olim discipulus optimus, nunc temporis sit non tantum magister doctissimus sed etiam praeclarus vir peritus qui operam dat apud Congregationem pro cultu divino in Civitate Vaticana.<+