Notizie UPS
Notizie

Fernandus lauream impetravit

  21 dicembre 2020

Ipso die (die XVIII mens. Dec.) quo Fernandus Monzón, piissimus sacerdos Salvatorianus, colebat X anniversarium ex sacris acceptis ut Sacerdotio augeretur, coram censoribus defendit dissertationem ad doctoratum impetrandum.

Quem, opusculum c.t. Vita Malchi, a Hieronymo Stridonensi conscriptum, fusius tractavisse scito, o candide Lector. Multa Fernandus disseruit attinentia ad genus dicendi, ad usum idoneum opusculi per quem adulescentes recte instituantur, ad vim sapientialem quam opusculum amplectitur et praebet animo intento volventibus. Inter iudices sedebant Miranus Sajovic, Praeses noster tam mansuetus quam doctus, Robertus Spataro, qui veste talari induebatur die prorsus solemnissimo, Christianus Ciferri, doctor in re paedagogica. Quibus magistris praeefuit Alter a Rectore Magnifico, professorem dico Carolum Carlotti. Aderant etiam a Secretis, quidam Fernandi collegae, Richardus, Parochus ecclesiae a Sancta Maria in Coelum Assumpta nuncupatae, ubi petitor ministerio per annos octo est functus. Cui humanissimo sacerdoti Fernandus animo quidem grato est allocutus propter opem liberaliter susceptam ut studia tranquille perficeret, morbo pestifero pervagante. Sodales ergo Facultatis gratulantur cum Fernando eumque votis prosequuntur ut, cum Patriam repetiverit, multos adulescentes ad frugem sedule et laetanter instituat.