Notizie UPS
Notizie

Cletus reddidit animam Deo

   7 gennaio 2021

Senectute confectus, cum multas laudes esset adeptus, animam Deo efflavit Cletus Pavanetto, princeps Latinorum virorum qui iure meritoque gloria Pontificii Instututi Altioris Latinitatis habebatur.

Venetiis natus, tenui loco ortus, adulescens, nomine dato Societati a Francisco Salesio nuncupatae, missionarius Italica arva liquit petiturus Palaestinos, Aegyptios, Phoenices. Cum, Antistitum voluntati obsequens, domum repetivisset, lauream in Litteris Christianis et Classicis impetravit, temporibus quibus apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis nuperrime conditum magistri fama praeclari, ut Carolus Egger, Hector Paratore, Ioannes Baptista Pighi, Antonius Traglia, scholas recitabant. Quorum memoriam animo quidem grato Cletus noster servabat. Paulo VI Summo Pontifice regnante, ad Civitatem Vaticanam vocatus, multos per annos collegio scriptorum Latinorum praefuit necnon rexit Opus fundatum “Latinitas”. Quibus muneribus fungens, multa peregit incepta et laudabilia inter quae Certamina Vaticana profecto sunt memoranda. Neque autem credas eius operam defuisse Pontificio Instituto Altioris Latinitatis quippe qui apud nos Litteras Graecas libenter traderet. Rude tandem donatus, perrexit Latinitatem vivam colere isque propugnator acerrimus qui Lexicon Latinitatis recentissimae, a pluribus hodie adhibitum, in vulgum edidit aliaque volumina magni pretii ut Latine Latinum sermonem tirones ediscerent. Eloquentia ornabatur uberrima, gravitatem in scholiis, comitatem inter amicos praebebat, convivas salibus delectabat perinde ac ipse delectabatur. Vita est functus die quo Ecclesia Catholica diem sollemnem agit Epiphaniae Domini Nostri Iesu Christi cuius fuit sacerdos fidelis cuiusque vultum nunc conspicit et contemplatur. Requiescas beatus in pace, Clete doctissime!