Notizie UPS
Notizie

Dies gloriae

   6 febbraio 2021

Quomodo pueri puellaeque essent instituti apud Graecos antiquos ex Homeri, vati divini, temporibus usque ad IV saec. p.Ch.n. tractavit Vanessa Kimbele Kapotwe, discipula Congensis venustate ornata et elegantia, in dissertatiuncula tradita ad baccalaureatum impetrandum.

Quo facto, candidata seruit, ex more, colloquium cum magistris ad hoc nominatis, Miranum dico Praesidem et Robertum, virum valde eruditum, per quod philologe enodavit varios locos depromptos ex Litteris Latinis et Graecis. Plauserunt nostrae non tantum condiscipuli amicique qui periculo adfuerunt sed etiam, quamvis longinqui, parentes aliique propinqui qui per miranda instructa a Matthia, viro Congensi in rebus technicis peritissimo, omnia viderunt, omnia audierunt, quidem laetantes, quidem gratulantes.