Notizie UPS
Notizie

Dissertatio ad licentiam probata

  12 febbraio 2021

Etiam oratores nostra aetate, qui operam impendunt reipublicae moderandae, adhibent plerumque artem rhetoricam quam viri docti saeculis antiquis fusius et altius docuerunt.

Quod monstravit Paschalis Chiekezi, sacerdos Nigerianus, qui exaravit dissertationem ad licentiam impetrandam de arte rhetorica adhibita a Nelsonio Mandela. Qui a Nostro est iudicatus orator pacis iustitiae componendae. Placuit valde opus petitoris qui laudatus a censoribus Licentiatus est renuntiatus.