Notizie UPS
Notizie

Aloisius Miraglia acroasin habuit

Franciscum Petrarcam fuisse parentem doctorum qui Humanas Litteras saec. XIV restituere, neminem ex viris studiosis latet
  15 marzo 2021

De quo fusius et luculentius disseruit Aloisius Miraglia, magister Linguae et Litterarum Latinarum praeclarus, die X mens. Martii coram discipulis nostris audientibus tantum virum, adhibita ratione zoomiana eaque quidem perutili. Narravit ergo Noster Aloisius vitam Petrarcae, retulit ipsius praecipua opera Latine exarata, altiora cogitata Aretini exposuit necnon praetermisit quin explanaret qua causa Parens Artium Liberalium, aetate qua Litterae sunt restitutae, poetas et rhetores iudicaret viros praestantissimos in hominum societate iisque emolumento. Aloisii oratio fuit tertia Latina Acroasis quae est habita hoc anno academico adeo ut minime fefelleris si Pontificium Institutum Altioris Latinitatis duceres hominum coetum qui Latinitatem vivam colunt.