Notizie UPS
Notizie

Sacerdos in aeternum!

  18 marzo 2021

Tu es sacerdos in aeternum!

Quae verba Psalterii apta et idonea prolata sunt a Praeside-Decano nostro antequam Eduardus Johnson, Sacerdos ex insula Hispaniola, Sacris libatis, benedictionem impertiret condiscipulis suis qui convenerunt in sacellum Ioanni Bosco dicatum die XVII mens. Martii. Eduardus enim petens Baccalaureatum exeunte mense Decembri anni exacti sacerdotio est auctus. Cui imo ex corde omnes favores Dei exoptamus ut laetus, sedulus, pius, sacro fungatur munere, tanta ornatus doctrina in Litteris Christianis et Classicis.