Notizie UPS
Notizie

Baccalaurei et Licentiati

Omnia tempus habent: emenso studiorum curriculo, quidam Facultatis discipuli periculum finale subierunt per quod vel baccalaurei vel licentiati sunt renuntiati.
   2 luglio 2021

Omnia tempus habent: emenso studiorum curriculo, quidam Facultatis discipuli periculum finale subierunt per quod vel baccalaurei vel licentiati sunt renuntiati. In baccalaureorum coetu censetur: Christina Coreana; Desiderius Camerunensis; Evaristus Ugandensis; Eduardus, Gersonius, Gusnerius ex Hispaniola; Franciscus Nigerianus, Maximus Ivorensis. Licentia autem laureatis haec nomina: Anastasius Beninensis; Carolus ex Trinacria idem ac Luca; Emanuel Nigerianus; Leonardus Colombianus; Natalis Congolensis; Palma Indonesianus; Paulus Nigerianus; Silvester Congolensis; Vincentius Ugandensis. Quibus gratulamur toto corde. Dissertationes traditae aequo animo sunt aestimata a censoribus qui docta colloquia seruerunt cum petentibus gradum. Ex quorum nationibus comperias quam multum Litterae Latinae et Graecae foveantur variis in totius orbis provinciis.