Notizie UPS
Notizie

Basilius doctoratum impetravit

Die XXIV mensis Iuni Basilius Ilyk doctoratum impetravit
   5 luglio 2021

Die XXIV mensis Iunii, multi hospites convenerunt in auditorum ab Ioanne Vecchi nuncupatum ut audirent Basilium Ilyk fusius disserentem de dissertatione tradita ad Doctoratus gradum impetrandum. Qui acuto iudicio penitus exploravit quaedam Acta Romanorum Pontificum spectantia ad Iosaphat martyrem Ruthenum cuius nomen iure meritoque in sanctorum albo est relatum. Nec mireris argumentum si certior fias, o benevole Lector, de natione ex qua Basilius oritur: ipse est Ruthenus perinde ac ille Episcopus sanctus. Valdemarus Turek, doctissimus vir qui praeest collegio scriptorum Latinorum apud Secretariam Status in Civitate Vaticana, Basilium est moderatus in dissertatione conficienda et in Actis inspiciendis, quorum nonnulla sunt inventa, pulvere aliquando obruta, in tabulariis. Nec decet te ignorare quae sint nomina aliorum censorum: Robertus Fusco, qui quaedam dissertationis capita eruditissime est commentatus, Miranus Sajovic, qui, ut omnibus liquet, Facultatem suaviter regit. Anthonius vero Escudero, Theologie Facultatis Decanus, qui, nomine Rectoris praefuit disputationi, petitorem praedicavit, multis extulit laudibus Facultatem nostram apud quam studia philologa foventur quo altius Sacra Doctrina recte colatur.