Notizie UPS
Notizie
Thesis ad doctoratum impetrandum

Quid sit momentum scribendi Latine

Iacopus Rubini in Litteris Christianis et Classicis doctor est renuntiatus
   9 settembre 2021

Die quo Catholica Ecclesia Romana Nativitatem Beatissimae Mariae Virginis piissime colit, Iacopus Rubini, vir amplia auctus doctrina, tradita dissertatione, cum seruisset colloquium cum censoribus idoneis, Doctoratum in Litteris Christianis et Classicis est adeptus, plaudentibus omnibus. Iacopus enim noster, qui scholas iam tradit apud nos de Lingua Latina scribenda, fusius et luculentius, probandissimis auctoribus innisus, hoc voluit argumentari, ut ars Linguae Latinae scribendae maximo esset emolumento discentibus sermonem nostrum nec posset omnino negligenda si quis cuperet recte intellegere, rectius interpretari, rectissime quidem commentari scripta Latina. Placuit magnopere opus Iacopi iudicibus inter quos adnumerantur Miranus Praeses-Decanus, qui candidatum scite est prosecutus, Matthaeus, Magister ex gente Slovena, Maurus Pisini, princeps Linguae Latinae scribendae. Tanto tantorum virorum coetui iudicanti praefuit Andrea Bozzolo, qui, gravissimo munere Rectoris Magnifici nuper suscepto, cum aptissima verba protulisset de argumento tractato, petitorem laudavit eumque iure meritoque Doctorem renuntiavit.