Notizie UPS
Notizie

De coelibatu ecclesiatico

Vadym Rusalovskyi Licentiam impetravit
  15 settembre 2021

Inter Christi asseclas qui fidem Christianam profitentur in Ucraina, ut liquide patet, alteri, ex Ecclesia Ruthena, sacerdotium uxoratum admittunt, alteri, ex Ecclesia Latina, plurimi aestimant coelibatum. Quidam discipulus noster, cui nomen est Vadym Rusalovskyi, Ucrainus natione, Latinus ritu, sacerdos munere sacro, cum multa monumenta antiquissima pervolvisset, inter quae exstant tum Patrum scripta tum Synodorum canones, exaravit dissertationem ad Licentiam impetrandam ut monstraret coelibatum ecclesiasticum varias per causas commendatum esse vel ex temporibus Apostolorum. Bene probatus a censoribus, Licentiatus in Litteris Christianis et Classicis a Mirano Sajovic, Praeside nostro, est laete renuntiatus.