Notizie UPS
Notizie
Scholae aestivae

Scholae linguae Latinae aguntur

Ecclesiastici viri ut sermone Latino edoceantur iuxta Institutum Italicum Classicorum Studiorum Romam petiverunt
  27 settembre 2021

Romam petentes, ex omnibus gentibus advenientes, ut sermone Latino edoceantur iuxta Institutum Italicum Classicorum Studiorum – cui praesunt viri docti Federicus et Alexander – discipuli, praesertim ecclesiastici viri, totum per mensem Septembrem, linguae Latinae discendae operam indesinenter dederunt. Nec omnes lateat his in scholis magistros Pontificii Instituti Altioris Latinitatis, dico Miranum, Praesidem-Decanum, et Aloisium, a secretis eiusdem, Latinitatis Iuris Canonici et Latinitatis Patristicae praelectiones habuisse. Pro dolor, magister Robertus, vir eruditus et doctus, prae renium laboribus, scholas Latinitatis Liturgicae recitare nequivit. Itaque praelectiones, qui primo vesperi fiebant, hac ratione sunt traditae ab utroque magistro, quos supra diximus: alter Latinitatem Patristicam, alter vero Latinitatem Canonicam docuit. Die Iovis denique, opipare convivio a sororibus domus ‘Mater Mundi’ comiter parato, scholae ad finem feliciter pervenerunt.