Notizie UPS
Notizie
Ad lauream

Dies felices

Robertus, Duilius, Daniel, Sylvanus, Damianus baccalaureatum impetraverunt
   1 ottobre 2021

Sessione periculorum septembrina, Facultas nostra suscepit petitores diligentissimos qui, sudore manato caloribus aestuantibus, cum mitibus censoribus colloquia erudita seruerunt et baccalaureatum impetraverunt. Robertus et Duilius tractaverunt de ratione allegorica apud antiquos et quendam scriptorem florentem aetate qua Artes sunt renatae c.n. Landinus. Daniel autem quid de morte senserint Patres vestigavit nec praetermisit quin exploraret genus scribendi consolatorium. Sylvanus vero et Damianus, dissertatione tradita, altera de rerum historia, altera de mirabilibus inventis in scriptis antiquis et recentissimus, quosdam locos depromptos ex Horatio, Plutarcho, Ambrosio sunt commentati. Semper ad altiora!