Notizie UPS
Notizie
Fructus studiorum

Laudanda Ioanna petitrix ad doctoratum!

Opus Socratis Scholastici c.t. Historia Ecclesiastica addita interpretatione Italica
   4 ottobre 2021

Paucos abhinc dies in vulgum editum est utrumque volumen de Socratis Scholastici historia ecclesiastica. Addita praefatione eaque eruditissima, illius scriptoris opus in Italicum sermonem est redditum a Ioanna Piccolino, muliere doctissima quae doctoratum apud nos petit cuiusque dissertatio in eodem vertitur auctore. Scito, lector amabilis, collectionem, quae Collana Testi Patristici appellatur, amplecti librum nostrae Ioannae cui multum gratulamur cuique ovantes ad altiora.