Notizie UPS
Notizie
Animo grato

Oremus pro benefactoribus

Sancta Missa est oblata die VI mensis Octobris
   6 ottobre 2021

Animo quidem grato plurimi sodales Facultatis, cum professores tum discipuli, Sacra litaverunt pro benefactoribus qui precibus et stipibus maxima cum liberalitate oblatis opem nobis ferunt. Robertus Spataro Sacris praefuit et sermonem habuit ut illustraret, aptis usus exemplis, quanti ponderis esset Deo gratias agere pro beneficiis acceptis eumque rogare qui benediceret copiose, caelestes favores impertiens, Maria Virgine Auxilio Christianorum tuente, singulis nobis auxiliantibus. Deus faxit!