Notizie UPS
Notizie
Ad licentiam

Paulus Sinensis, vir tanta doctrina praeditus, Licentiam feliciter impetravit

Ratione Zoomiana discipulus coram tantis magistris de linguam Latinam docendi iuxta Seres via perbelle disputavit
   8 ottobre 2021

A.d. VIII Idus Oct., hora XI, coram doctis probisque magistris – quos inter sane enumerantur Miranus Sajovic, thesis moderator necnon Praeses-Decanus, Robertus ille Spataro, vir humanitate omni adornatus, et Maurus Mantovani, moderator Universitatis Studiorum Salesianae emeritus, quique huic praefuit consessui – discipulus Paulus, e longinquo, rationis Zoomianae ope,  «de verbis Latinis compositis eaque docendi viis rationibusque apud Seres» callide et Latine disputavit. Pauli igitur thesis a tantis viris doctis, tam a moderatore priore, quam ab altero, amplius latiusque est laudata, propter perspicuitatem ingeniumque quibus auctor est usus in argumento enodando. Neque enim cuiquam censorum dubitare visum est quin petitorem donaret gradu Licentiae in Litteris Christianis et Classicis. Restat ut Paulo nostro omnia bona et fausta imo ex corde ominemur exoptemusque.