Notizie UPS
Notizie
Thesis ad doctoratum impetrandum

Ioanna doctoratum impetravit

Mulier doctissima summam coronam studiorum studiosissima est adepta 
  14 ottobre 2021

Quis fuisset Socrates, qui Scholasticus vel Constantinopolitanus nuncupatur, quid genus scribendi adhibuisset, quas sententias protulisset de optimo principe Christano, tractavit Ioanna Martino-Piccolino in dissertatione tradita ad doctoratum impetrandum. Ioannam nostram est prosecuta Emanuela Prinzivalli, praeclara magistra Litterarum Christianarum, una cum Roberto Fusco et Roberto Spataro, utroque magistro nostrae Facultatis. Potissimum multi opus est aestimata hanc ob causam: petitrix multa cum acribia comparavit Socratem cum Eusebio Caesarensi, patre scriptorum rerum Christianarum. Quapropter paucos ante dies Ioanna laudata est et preaemio honestata.