
Nudius tertius, a.d. XIII kalendas Novembres, omnes alumni, qui iure nomen dederunt facultati nostrae, in conclavi A011 congregati, suffragium de legatis a discipulis tulerunt. Priusquam vero suffragii initium caperetur, Praeses-Decanus eos qui aderant corditer salutavit iisque quosdam nuntios dedit praesertim de rebus ad studia colenda. Deinde, a secretis facultatis, dico Aloisium, nonnulla de incoeptorum academicorum momento, quae praebentur in facultate, est locutus. Denique, Aloisio ducente, ad suffragium omnes invitantur. Neque vero fuit mora in legatis a discipulis eligendis. Tene, lector dilecte, discessionis exitum: ad Consilium Facultatis Abulai ille Sanhà, ad Senatum Academicum Franciscus ille Eyinade a discipulis legatus est electus. Dum utrique propter promptudinem maxime gratulamur, Patri Desiderio Owono et Patri Palmae Hantoro, anno praeterito a discipulis legatis, gratias quam plurimas pandimus.