Notizie UPS
Notizie
Acroasis Latina

Ars docendi linguam Latinam iucundior

Instrumenta aetate nostra ad linguam Latinam discendam
   1 dicembre 2021

Matthaeus Mariano Costa, petitor ad Licentiam, sacerdos Brasiliensis sodalisque Administrationis a Sancto Ioanne Maria Vianney nuncupatae, Latine scribit, Latine loquitur, Latine docuit docetque. Ideoque amplissimam orationem Kal. Dec. habuit eloquentia plena coram aliis discipulis nostris per quam indicaret varia subsidia adhibenda quo iucundius Sermo Latinus disci posset. Quae inveniuntur in interreti mundano quaeque apparantur a magistris qui utuntur rationibus variis veluti “tutubum”, “prosopobiblion” etc. Quapropter, candide Lector, explora rete, invenias subsidia, respice et audi!