
Agentibus Saturnalia Romanis, mos erat ut munera alter alteri proferret. Nec secus, his diebus quibus Domini recolimus Nativitatem, quasi munera lectoribus amicis Facultas nostra per tipos domus editoriae quae “LAS” appellatur libros tres edidit in vulgum quibus indices sunt « Dizionario dei Latinisti italiani del secolo XX », curantibus Mario Iodce et Roberto Spataro, « La figura il ruolo del padre nell’antichità classica e cristiana », curantibus Constance Cheung et Pascal Mbote Mbote. « Tommaso Nicolo d’Aquino e le sue Deliciae Tarentinae », auctrice Myriam Cicala. Volventibus primum ex libris tribus, apparet quam multum permulti Itali viri docti Litteras Latinas vestigaverint saeculo iam exacto. Acta autem conventus inter gentes habiti anno praeterito referuntur in libro c.i. « La figura del padre e il ruolo del Padre”. Denique Litterae Latinae recentioris aetatis indagantur ab erudita iuvene. Magistri Facultatis sedulo operantur ut pabula pinguia Litterarum et Artium praebeantur neque Studia Humanitatis imminuantur detrimento praesertim adulescentium.