
Matheus Marianus Costa, conscripta dissertatiuncula, colloquium seruit cum magistris Mirano Sajovic et Roberto Spataro de Latinitate Liturgica. Exposuit enim quae sit vis quorundam nominum quae inveniuntur in prece Eucharistica q.n. Canon Romanus. Monstravit ergo quomodo Latinitas Liturgica depromeret vocabula et iunctura ex lexico Romanorum antiquiore et solemniore exque Sacris Scripturis. Omne retulit punctum quippe qui dissertationem probandam confecerit Latino sermone eoque emendato.