
Volvente sexagesimo anno a Constitutione Apostolica c.i. Veterum Sapientia (MMLXII – MMXII) promulgata et a Litteris M.P. datis q.i. Studia Humanitatis (MCMLXIV – MMXXIV), Robertus Spatharo amplia eloquentia habuit oratiunculam multis discipulis nostris in auditorio ab Ioanne Vecchi nuncupato. Usus imaginibus aptis, quae essent res praecipuae quas illa constitutio amplectitur, scite enodavit neque omisit quin explicaret qua ratione Sanctus Paulus VI condidisset Pontificium Institutum Altioris Latinitatis quod Salesianorum societati regendum tradidit. Dixit orator Sermonem Latinum universalem, immutabilem neque vulgarem esse, iuxta effata Sancti Ioannis XXIII, pressum, locupletem, numerosum, dignitatis plenum et maiestatis ita ut Lingua Romane Ecclesiae Catholicae iure meritoque fieret. Cuius Linguae et Litterarum Latinarum et Graecarum peritissimi magistri sunt instituendi apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis, secundum placita Pauli VI.