
Leonardus Rosa Ramos, qui aliquos abhinc annos Linguam Latinam docet apud Institutum nostrum, tradita dissertatione, Doctoratum impetravit. Coram censoribus mansuetis necnon eruditissimis argumenta praecipua exposuit spectantia ad carmen De Beata Virgine Maria a divo Ioseph de Anchieta, sodali Iesuita missionario in Brasiliam saec. XVI, distichis adhibitis, Latine exaratum. Quomodo carmen posset usurpari ad Latinum sermonem docendum, iuxta methodum quae oerbergiana dicitur, scite et fusius enodavit. Laudandus est doctor Leonardus et doctus quippe qui, Latinitatis cognitione eaque quidem amplissima ornatus, opus minime despiciendum vestigaverit quod autem idoneum esse videatur ut Lingua Latina doceatur discipulis saltem paulo eruditis.