Fructus studiorum

Deliciae Tarentinae

Carmen didascalicum saec. XVII
  5 maggio 2022

Thoma Nicolaus D’Aquino, eruditissimus patricius Tarentinus, saec. XVII, carmen didascalicum exaravit, c.t. Deliciae Tarentinae, ut praedicaret laudibus urbem Tarentum, felicitatem eius terrae, divitias maris, amoenitatem loci, nobilitatem prosapiae. Quod poema exploravit Myriam Cicala, doctissima atque humanissima puella quae doctoratum apud nos petit. Commentarium ergo exaravit de quo disseruerunt Myriam nostra dilectissima una cum Roberto Spataro, magistro litterato, die IV non. Maias, coram multis auditoribus in conclave ab Ioanne Vecchi nuncupato qui hoc modo varia didicerunt de Litteris Latinis excultis saeculis recentioribus.