Notizie UPS
Notizie
Thesis ad doctoratum impetrandum

Desiderius Ivorensis inter Doctores cooptatus

Didier Jean-Jacques BOUABLE doctoratum impetravit
  30 maggio 2022

Qua ratione Carolus Egger, princeps inter scriptores neo Latinos, nova verba cudisset ut res novae apte et Latine exprimerentur vestigavit Desiderius Bouablé, sacerdos ivorianus, qui die XVII mens. Maii doctoratum petivit. Quem summa cum laetitia plauserunt non tantum multi amici sed etiam Eminentissimus Dominus Maurus Cardinalis Piacenza qui aderat una cum aliis praelatis Curiae Romanae. Desiderius dissertationem confecit duce Mauro Pisini, magistro eruditissimo olim illius Caroli discipulo. Macte!