Notizie UPS
Notizie
Conventus

Maximo nobis est honori

   9 giugno 2022

Academia Latinitati Fovendae est sodalitas praedicanda in qua socii, vinculis amicitiae coniuncti et doctrinae, studiis Humanitatis vacant adeo contendentes ut Lingua Latina viva foveatur et digne colatur. Inter eos adnumerantur quique peritissimi Latini Sermonis qui elegantissime scribunt et perpolite loquuntur Lingua Latina. Die XIII mensis Iunii recipiuntur in aedes nostras ut habeatur sessio tertia conventus inter nationes quae in Urbe celebratur. Suscipiuntur a Roberto Spataro sodali Academiae. Inter oratores praeclari nostri magistri recitabunt sermones.