Nuntius

Caietanus Gantar de vita migravit

  17 giugno 2022

Nuntium tristissimum hodie accepimus professorem Caietanum Gantar, Nestorem inter philologos classicos Slovenos, migravisse ad plures, cum ferias in insula quadam Dalmatica, ei tam carissima, ageret. Multos annos litteras Latinas et Graecas apud Universitatem Labacensem audientes docebat, veterum opera cum Gracorum tum Latinorum in sermonem patrium studiose transferebat et exhibebat se pium asseclam Christi esse. Oremus ut Omnipotens Deus ei requiem aeternam donet.