Notizie UPS
Notizie
Ad baccalaureatum

Hilares dies

  29 giugno 2022

Anselmus Zambicus, Bernardus Camerunensis, Franciscus Italus, Lisa Francogallica, Maximus Congensis, Nathalia Congensis,  Neilus Congensis-Brazzevillensis, Petrus Nigerianus, Robertus Mexicanus baccalauratum impetraverunt.

Quibus discipulis sessione periculorum aestiva, Facultas nostra tribuit, nomine Magni Cancellarii, Baccalaureum in Litteris Christianis et Classicis. Exercitationem minorem variis de argumentis confecerunt quem iudices probaverunt. Colloquia iucunda sererunt: de optimo regimine, de arte oratoria, de carminibus, de ludis, de Persio poeta satyrico etc. Neque possumus facere quin potiora ominemur amicis nostris, amicis Litterarum.