
Multi sunt viri studiosi qui indesinenter Origenem, praestantissimum magistrum Alexandrinum, eiusque opera explorant. Quidam ex quibus, cum convenissent apud Studiorum Universitatem Monasterii in Germania diebus XV-XIX mensis Augusti, de doctrina philosophica Origenis disputaverunt. Inter eos adnumeratur etiam Robertus Spataro noster qui Francogallice orationem luculentam recitavit « L’interprétation de P.-D. Huet dans ses Origeniana dans la France du XVIIe siècle ».