Negotium docentium

Matrito ad CAELVM

Prof. Moreno in patria per scholas aestivas Latinus vir fit
  25 agosto 2022

“E Matrito” – inquit proverbium Hispanicum – “ad caelum”. Terra vere caelum fit in Collegio Maximo apud Universitatem Complutensem Matritensem per postremas hebdomadas aestivas, quotiens “Cursus Aestivus Latinitatis Vivae Matritensis” (CAELVM) incipit.

Etsi duorum annorum spatio ob pestilentiam dilata est, octava huius conventus editio longe exspectata mense hoc Sextili (Augusto) celebrata est. Fere CC docentes, sodales, amici amicaeque ex Hispania, Lusitania, Francogallia, Britannia, Belgica et aliquibus gentibus Europaeis Americanisque venientes, in aestivas scholas congrediuntur, ut Latine Latinam discant atque adhibeat, ita ut facultas artis docendi augeatur. 

Inter sermones atque perlustrationes urbis per civitatem, scholae sapienter miscentur, ne discipuli – etiam magistri – magni laboris causa perfessi fiant, defatigati etiam ob maximum calorem in Hispania.

E docentium nominibus nonnulli bene noti inter nos, sicut Robertus Carfagni et alii collegae Facultatis nostrae Christianarum et Classicarum Litterarum. Etiam partem cepit prof. Moreno noster, ut discipulus… semper discendo quo melius deceat!

Praeterea, eodem loco celebrata erat superiore hebdomada altera editio “Cursus Aestivi Linguae Graecae Antiquae Vivae (Θερινὰ μαθήματα ἀρχαίας Ἑλληνικῆς γλώττης ζώσης)”, ΟΥΡΑΝΟΣ nuncupatus.

Ut poeta dixit «sic iuvat ire sub umbras» (Vergilius, Aen. IV, 660), eo modo cor nostrum sub Latinitatis Vivae alsos nos peregrinare iubet, ne ascendamus tantum ad Matriti caelum, sed in Humanistarum Poetarumque Parnasum accedamus ac ingrediamur, et illic beati in aeternum vivamus ac gaudeamus.

 

Photografamata et alii nuntii de cursu: https://twitter.com/CulturaClasicaC