
Dissertationes academicae longum per tempus ubique tantummodo Latine scribebantur. Mos autem est immutatus saeculo iam transacto. Apud Pontificium Institututm Altioris Latinitatis haec praelaudanda consuetudo servatur. Die enim XXVIII mensis Sept. Anselmus Nengo, piissimus sacerdos Congolensis, et Iesus Baylon Dorantes, sacer minister Mexicanus isque colendissimus, scite defenderunt suas dissertationes ad Licentiam adipiscendas. Uterque est probatus summa cum laude. Ex quibus alter tractativit de commentariis in librum Esther aetate Media exaratis, alter de praelectionibus quas Manlius Simonetti tradidit discipulis instituti nostri anno academico MXMLXVI-VII super opus c.t. Adversus Praxean quod Tertullianus scripsit ut impugnaret haereticos. Etiam Marcellus Kofon Sang, sacerdos Nigerianus multis ornatus virtutibus, cum confecisset dissertationem de receptione operis q.i. De civitate Dei apud Ioseph Ratizinger, eodem die licentiam impetravit, amicis adstantibus et … culicibus volantibus!