Negotium docentium

Miranus noster orator laudatus

In oratione eius exposita est Latinitas Francisci Salesii
  21 novembre 2022

Anno MMXXII, CD transacto a transitu Sancti Francisci Salesii ad caelum, multos viros eruditos colere eius memoriam, nemo ignorat. Ideoque aedes Pontificiae Universitatis Salesianae viri studiosi et auditores contenderunt a die XVIII usque ad diem XX mensis Nov. ut adessent conventui inter gentes de tanto doctore. Inter illustres oratores, Miranus quoque noster, recitavit orationem locupletissimam de commercio epistularum Latinarum inter Salesium et Antonium Favre, senatorem Regni Sabaudi. Placuit oratio adeo ut semel iterumque auditores, plaudentes manibus, significarent quam multi haberent res perbelle expositas a Praeside nostro. Praesertim Emmanuel García, qui praeest commentariis “Salesianum”, est gratulatus Mirano qui, cum suam adduceret orationem in finem, est recordatus Linguam Latinam aptissimam habitam esse a viris doctis ut sensus animi mutuo praeberent.