
Plurimi ex amicis, professoribus, discipulis convenerunt die IV mens. Nov. in auditorium elegantius quod ab Ioanne Vecchi nuncupatur ut adessent dissertationi defendendae quam magister Ioseph Aloisius Lima de Mendonça tradidit de arte docendi Linguam Latinam apud primaevas Salesianorum sodalium generationes qui vixerunt saec. XIX et XX ineunte. Argumentatus est Ioseph Aloisius Linguam Latinam colendam et Studia Humanitatis fovenda semper cordi fuisse Salesianis quippe qui, Ioannis Bosco monitis insistentes, per artes liberales adeo contenderent ut instituerent pueros et adulescentes ad frugem. Illi insuper sunt adnumerandi principes in Italia scripta docendi Latinorum scriptorum Christianorum. Placuit vehementer dissertatio per quam doctoratum alter Ioannes Baptista Francesia impetravit, plaudentibus omnibus.