Spes, Christe, nostrae veniae

Missa pro benefactoribus et amicis defunctis

Feria IV missa celebrata est
  17 novembre 2022

Heri, feria IV, sodales et alumni inter sacra, eorum benefactorum, qui iam animam Deo reddiderunt, sumus pie et libenter recordati. Magna enim sacerdotum fuit frequentia in sacello a domino Ioanne Bosco dicato. Dominus quidem Michael Angelus, vir Hispanus, qui caerimoniae praefuit, coram praesentium coetu, lectiones sacras commentans, monuit omnes ne defunctorum umquam oblivisceremur neque eis deessent precationes nostrae. Benefactoribus nostris, qui ex thesauris sui auxilium egentibus ferentes, ut servi boni qui minas eis a domino concreditas auxerunt, quam maxime, agimus gratias eosque Deo Optimo Maximo commendamus semperque commendabimus.