Dies memoranda

Dies Facultatis MMXXIII

  23 febbraio 2023

Die XXII mens. Feb. fere omnes Facultatis discipuli una cum nonnullis magistris, Mirano Praeside-Decano omnia prudenter tuente, in auditorium quod ab Ioanne Vecchi est nuncupatum, laeti convenerunt ut Pontificium Instititum Altioris Latinitatis conditum, Santo Paolo VI iubente, commemorarent. In primis Aloisa Aguilar, doctissima magistra Valentina, orationem fusius et luculentius recitavit de copia verborum Latino sermone locupletanda, summa cum Latina eloquentia. Sumptis tum potionibus et crustulis, alteram orationem audiverunt adstantes quam protulit Paulus D’Alessandro, magister Latinitatis apud Studiorum Universitatem Romanam quae tertia appellatur, qui est commentatus argumenta quae leguntur in libro ab Instituto nostro edito c.t. Dizionario dei latinisti italiani del XX secolo. Tandem Robertus Spataro brevius exhibuit librum nuperrime editum c.t. Latino: una lingua immortale per quem annus LX exactus a Constitutione Apostolica “Veterum Sapientia” est celebratus. Omnes dein, cum in sacellum a Iesu Magistro appellatum se contulissent, Sacra litaverunt tam pie quam solemniter. Nec poterat dies agi nisi prandium sumeretur idque iucundum. Quod fecerunt hilares amici et ad lautum convivium instructum accipiendum adiverunt in amplum triclinarium inter sese colloquentes, vino copioso profuso et carnibus suinis apparatis.

Hoc inveniuntur photographamata de evento.