Excursio

Arae Pacis Augustae lustratio

  28 aprile 2023

A. d. IV Kal. Maias nonnuli discipulorum Arae Pacis Augustae Museum, laudatissimum monumentum inter fluminis Tiberis ripam et mausoleum Augusti situm, feliciter viserunt. Iacobus quidem Rubini, nostrae facultatis professor, ab ovo usque ad mala, ut ita dicam, veterum Romanorum sermonem adhibens, iis qui aderant, totam aram ita dilucide illustravit ut omnibus tanti magistri explanatio haudquaquam displiceret. Quibus, praesertim, IV immagines, in altaris parietibus infixae, quae sunt Lupercal, Aeneae sacrificium, Saturnia tellus et Dea Roma, placuerunt. Ara enim Pacis perlustrata, tirones una cum magistris textum, c.t. “Res gestae divi Augusti”, ex Monumento Ancyrano transcriptum et nunc in pariete externa aedificii musei positum, carptim legerunt.