
a.d. IV Kalendas Iunias, discipula nostri instituti sedulissima Myriam, Salentinorum stirpe, quae gradum doctoris petit, praelectionem, ‘Lectio Coram’ appellatam, feliciter recitavit. Petitrix enim de quodam testimonio, in tabulario Universitatis Gregorianae invento, patris Aemilii Springhetti, Societatis Iesu sodalis, exarato, praesentibus suaviter est locuta ita ut omnes operis sui partes diligenter et perspicue enodaret. Testimonium quidem ad historiam secretam Constitutionis Apostolicae q.i. Veterum Sapientia attinet. Iuxta opinionem mulieris doctae, ipse Aemilius Sprighetti Constitutionem Apostolicam scripserat atque textus princeps eiusdem patris fere radicitus retractatus erat in Aedibus Vaticanis.