Ante septimum sextumque decimum diem Kalendas iunias, bis, quo tum a pluribus cum ab eis quorum semel studio animi flagrantes eundem repetere averent delectum spectari posset,

in conclavi a Paulo VI pontifice nuncupato, Aeschili tragoedia Persae magna vi acta est a grege histrionum quos cum Rupertus Fusco, noster magister optimus, phiilologiae subtili quidem cribro usus, apte indolem naturamque Aeschilei textus edocuisset, Paula Sarcinae suavis choriphea in scaenam duxit.

Multa ex Aeschili tragoedia aemolumento et fere animi alimoniae exhausimus, cum per personas illas Persarum nobis tragoedia speculum quemdam unde affectus varii multiplicesque animi simulatque virtutes, quae, cum ab adversa fortuna lacessitae fere expulsae deiectaeque hominis animo viderentur, nihilominus  stant et brevi acriore vi exardescunt, nitide perspici possent,  ante oculos nostros progessisset.

Quicumque sane Atossam sperare itemque pavescere sibique exoptare filli reditum eodem atque tempore secum quid de regno futurum esset si rex profligatus et inbellis supra thronum sedisset volutare vidit, ignorare minime potest humanae vitae stamen totum volvi intra limina quae pietas providenti ratione inter varia et mutabilia disposuit nulloque ideo modo cum inter sese sive civium et amicorum sive hostium casus differant, caritatis commune vinculum tantum doloris quasi sufflamen et levamentum nobis adstare.

(Luca Licitra scripsit)

persiani 01   persiani 04

persiani 05   persiani 06

persiani 07   persiani 02

persiani 03

 

Avvisi

  • Call for papers: History of visual culture
    18 Settembre 2018

    Seeing and looking through words: towards a history of the visual culture of early and late ancient Christianity
    Deadline for paper proposal abstracts, 500-1000 words in length: 30 April 2019
    Conference dates: from 10 to 12 October 2019
    Venue: Department of Historical Studies, University of Turin - Italy

    For further information, please refer to attachment

  • Certamen Latinum – Nova humanitas
    20 Giugno 2018

    Sotto gli auspici del Dipartimento di Scienze dell'Antichità e dell'Area didattica in Lettere classiche della Sapienza - Università di Roma e grazie alla generosità della Prof. Michelina Panichi è indetto il II Certamen Latinum denominato Nova humanitas, gera annuale di prosa o poesia latina, aperta agli studenti dell'ultimo triennio delle Scuole superiori e agli studenti delle Lauree triennali e magistrali delle classi di Lettere delle Università italiane. Per maggiore informazioni, vi prego di rivolgervi all'allegato

  • Lingua Latina perennis
    15 Febbraio 2018
    Lectores humanissimi, inspicite, quaeso, hos nexos interretiales! Sunt duae symbolae linqua Anglica conscriptae, quae de lingua Latina semper viva numquam oblivioni data disserunt. Global Latinists et Living Language.
  • Annales MMXVI-MMXVII
    10 Novembre 2017
    Il nuovo libretto di Annales dell'anno accademico 2016-2017 è reperibile qui. Ringraziamo di cuore sig.ra Constance Cheung per il progetto grafico e impaginazione. Curiose legito!

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5