Multos ante annos praeclari magistri nostri, Blasius Amata et Remus Bracchi, in Sinas iter fecerunt, ut acroasibus frequentissimis hominibus Sinensibus linguam Latinam et cultum humanitatemque Romanorum praeberent eosque allicerent ad studia Latinitatis.


Anno MMVII Rector nostrae Universitatis Studiorum, dominus Marius Toso, et Praeses-Decanus nostrae facultatis, dominus Marius Maritano, Seres item viserunt, ut de Schola linguae Latinae apud Universitatem Studiorum Linguarum Peregrinarum Pekinensem instituenda una cum moderatoribus eiusdem universitatis agerent. Qui consilium ceperunt mittendi Pekinum unum ex nostris magistrum ad linguam Latinam docendam et simul accipiendi quotannis in nostram sedem unum discipulum Sinicum ad linguam Latinam discendam. Eodem tempore statuerunt Pekini Scholam linguae Latinae condere a magistris linguae Latinae Sinicis regendam.


Pechino 003Li Hui, a nostris Rosina appellata, plurimos annos litteris Latinis et Graecis magna cum diligentia operam dabat. Quae studiis expletis apud nostrum Pontificium Institutum Altioris Latinitatis, Pekinum revertit, ut Scholam linguae Latinae conderet et moderaretur, quod hoc anno academico fit. Lucianus Romanus Siculus, olim optimus discipulus noster, Rosinae auxilium fert in lingua Latina docenda. Valde gaudemus, quod XII discipuli et discipulae nomen huic novae scholae dederunt.


image.pngHisce diebus Praeses et Decanus noster, dominus Miranus Sajovic, brevissimum temporis spatium Pekini moratus est, ut conventui omnium gentium interesset. Titulus conventui erat: “Quibus rationibus intituendae sint facultates Latinarum litterarum in Universitatibus Studiorum Sinicis, quaeque viae methodique docendi humaniores litterae cultumque Occidentalem in Sinis optandi sint”.


Plus quam L studiosi linguae Latinae, et Seres et peregrini, huic conventui occurerunt. In iis praesertim magistri de viis ac rationibus linguae Latinae docendae disputabant ita, ut auditor mirari posset litteras Latinas in Seribus minime neglectas despectasque iacere, sed vigere et in diem augeri.


Omnes professores et discipuli nostrae Facultatis Litterarum Christianarum et Classicarum sodalibus Scholae linguae Latinae auguramur atque ominamur ut iter novum incohatum sit bonum, faustum et felix.


(composuit Miranus)

 

Pechino 002   Pechino 004

Pechino 006

 

Avvisi

  • Call for papers: μέσαι δὲ νύκτες «la notte è al suo mezzo»
    05 Novembre 2018

    Il Progetto Odeon – Associazione culturale per lo studio e la divulgazione della cultura classica – organizza per il mese di Maggio 2019 presso l'Università degli Studi di Torino il suo quarto convegno interuniversitario, intitolato μέσαι δὲ νύκτες «la notte è al suo mezzo» : Notti d’amore, guerra e follia da Omero alla letteratura medievale, riservato agli studenti iscritti ai corsi di laurea magistrale (o, eccezionalmente, laureandi) o di dottorato in discipline umanistiche, storiche, antropologiche e filosofiche. Per maggiori informazioni, vi preghiamo di aprire gli allegati: 

    In lingua italiana

    In lingua inglese

  • Call for papers: History of visual culture
    18 Settembre 2018

    Seeing and looking through words: towards a history of the visual culture of early and late ancient Christianity
    Deadline for paper proposal abstracts, 500-1000 words in length: 30 April 2019
    Conference dates: from 10 to 12 October 2019
    Venue: Department of Historical Studies, University of Turin - Italy

    For further information, please refer to attachment

  • Lingua Latina perennis
    15 Febbraio 2018
    Lectores humanissimi, inspicite, quaeso, hos nexos interretiales! Sunt duae symbolae linqua Anglica conscriptae, quae de lingua Latina semper viva numquam oblivioni data disserunt. Global Latinists et Living Language.
  • Annales MMXVI-MMXVII
    10 Novembre 2017
    Il nuovo libretto di Annales dell'anno accademico 2016-2017 è reperibile qui. Ringraziamo di cuore sig.ra Constance Cheung per il progetto grafico e impaginazione. Curiose legito!

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5