cum alta imbuti doctrina sint, patria repetita, domi studia Latinitatis magis magisque provehant. Quod minime tibi mirum videatur si perpendas quam multa monumenta Latine conscripta sint saeculis praeteritis eaque pertinentia ad cultum civilem Sinarum. Quae luculentius exposuit Michael Ferrero, magister Linguae Latinae Pechini et moderator supremus illius sodalitatis quae Latinitas Sinica nuncupatur. Scito enim Michael acroasin habuisse apud nos die XVI mens. Ian. coram plurimis Facultatis discipulis et magistris.