Ivanus Dionigi, peritissimus Linguae Latinae magister, antiquus Almae Matris Bononiensis Studiorum Universitatis Magnificus Rector, Pontificiae Academiae Latinitatis Praeses,

cum esset exceptus a Mauro Mantovani, Rectore Magnifico, est collocutus cum Mirano Sajovic, Praeside nostro aliisque Facultatis sodalibus, inter quos nominantur Ioseph Aloisius Lima de Mendonça, qui a Secretis munere fungitur, Carolus Petrus Diene, discipulorum legatus, Constantia Cheung et Myriam Cicala, discipulae optimae, Roberto Spatharo omnia moderante perbelle. Ille acuti iudicii vir animo intento Praesidem aliosque nostrum exaudivit exponentes quae apus nos sint patrata et patrantur. Dein, Facultate nostra laudata, est hortatus ut plura vincula inicerentur aliis cum sodalitatibus quae Linguam fovent Latinam neque Facultas nostra desinat operam dare eamque strenuam Sapientiae seminibus immortalis fundendis in Ecclesia. Libro aureo subsignato, laetus ab aedibus nostris discessit.

Dionigi 02  

Dionigi 03

Dionigi 04

Dionigi 001

 

 

Avvisi

  • Convegno: Girolamo e Roma
    27 Luglio 2019
    L'Universität Konstanz, l'Università degli Studi di Roma "La Sapienza" e l'Institutum Patristicum "Augustinianum" organizzano il Convegno internazionale intitolato "Girolamo e Roma" in occasione del XVI contenario della morte di S. Giorlamo tra il 30 settembre 2019 e il 3 ottobre 2019 a Roma. Per maggiori informazioni, leggere l'allegato
  • Lingua Latina perennis
    15 Febbraio 2018
    Lectores humanissimi, inspicite, quaeso, hos nexos interretiales! Sunt duae symbolae linqua Anglica conscriptae, quae de lingua Latina semper viva numquam oblivioni data disserunt. Global Latinists et Living Language.
  • Annales MMXVI-MMXVII
    10 Novembre 2017
    Il nuovo libretto di Annales dell'anno accademico 2016-2017 è reperibile qui. Ringraziamo di cuore sig.ra Constance Cheung per il progetto grafico e impaginazione. Curiose legito!

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5