A.d. VIII Kal. Martias cum tota facultas humaniorum litterarum uno quasi animo in conclave a Iohanne Vecchi nuncupatum congressa quinquagesimiquinti anni adimpletum computum a die quo primum condita erat novo gaudio collustraret,

tam insignibus testimoniis undique terrarum allatis amicitiae communisque in litteris sodalitatis quam religionis venerabii exemplo quae prisca  et nova sapienter iungit ad aedificationem fidelium, lector, si tu quoque adfuisses, non dubito quin commotus perquam esses atque spe animo repletus.

dies facultatis 02Legatis enim pariter diversarum gentium qui tunc aderant necnon bibliothecae latinae Pontificis praefecto Miroslaw Wylegala a praeside diei opera auspicante salutatis rev. Turek Waldemar una cum doctrice Natasa Govekar libellum quo pontificis breviloquia anno MMXVII exarata continerentur apte sciteque commendaverunt  cum de verbis cotidianis sermonis quo pacto in latinum recipienda essent disserentes tum de novis viribus quibus adeo latinitas et per instrumenta vulgi propagata nuc temporis pollere videretur. dies facultatis 03Cuius indicium quin immo validum testimonium brevi accessisse, fateri oportet, cum eorum qui Certaminis Latini Salesiani oratione soluta vel metris adstictis poematiis palma capta victores discessissent nomina unanimi iudicum, inter quos numerabantur homines qui magna gloria in omnibus fere litterarum provinciis quaesita honestarent facultatem nostram, consensu renuntiata sint atque cuique eximius maecenas dies facultatis 04Thijs Hendrix praemium de quo meritus esset praebuerit. Hisce peractis dein libata sunt sacra in aede Iesu Magistro dicata, Cleto Pavanetto operante, qui latine sapienterque quidem oratione texta fideles pariter docuit et commonuit. 

  dies facultatis 05

Ultimum cum et quid refrigerii corpora non dedignarentur, discubitum est in triclinio ut omnes possent frui convivio a Jacobo Gassin facultatis ecomono benigne apparato.

(exaravit Lucas Licitra)

Photographemata selecta

 

Avvisi

  • Premio de Lubac - Borse del Governo francese
    26 Febbraio 2019

    Istituito dall’Ufficio culturale dell’Ambasciata di Francia presso la Santa Sede (servizio culturale) e l’Institut francais - Centre Saint-Louis (IFCSL), il premio de Lubac intende premiare l’eccellenza della ricerca universitaria effettuata presso le istituzioni accademiche pontificie a Roma. 

    Potranno candidarsi, entro il 28 giugno 2019, i neodottori che hanno discusso la propria tesi tra gennaio 2018 e giugno 2019, in un istituto pontificio romano.

    Per maggiori informazioni, leggere l'allegato.

  • Lingua Latina perennis
    15 Febbraio 2018
    Lectores humanissimi, inspicite, quaeso, hos nexos interretiales! Sunt duae symbolae linqua Anglica conscriptae, quae de lingua Latina semper viva numquam oblivioni data disserunt. Global Latinists et Living Language.
  • Annales MMXVI-MMXVII
    10 Novembre 2017
    Il nuovo libretto di Annales dell'anno accademico 2016-2017 è reperibile qui. Ringraziamo di cuore sig.ra Constance Cheung per il progetto grafico e impaginazione. Curiose legito!

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5